anno tricesimo ruinae civitatis eram in Babylone, ego
Salathihel qui et Ezras, et conturbatus sum super cubili meo
recumbens, et cogitationes meae ascendebant super cor meum,
quoniam vidi desertionem Sion et abundantiam eorum qui
habitabant in Babylone.
et ventilatus est spiritus meus valde, et coepi loqui ad
Altissimum verba timorata,
et dixi: o Domine Dominator, tu dixisti ab initio, quando
plantasti terram, et hoc solus, et imperasti pulveri,
et dedit Adam corpus mortuum. sed et ipsum figmentum manuum
tuarum erat, et insuflasti in eum spiritum vitae, et factus est
vivens coram te.
et induxisti eum in paradisum, quem plantavit dextera tua
antequam terra adventaret.
et huic mandasti diligentiam unam tuam, et praeterivit eam,
et statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius. et
natae sunt ex eo gentes et tribus, populi et cognationes,
quorum non est numerus.
et ambulavit unaquaque gens in voluntate sua, et impie
agebant coram te et spernebant praecepta tua, et tu non
prohibuisti eos.
iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes
saeculum et perdidisti eos.
et factum est in uno casui eorum, sicut Adae mors sic et
his diluvium.
dereliquisti autem ex his unum Noe cum domo sua; ex eo
iustos omnes.
et factum est cum coepissent multiplicari qui habitabant
super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes
multas, et coeperunt iterato impietatem facere plus quam
priores.
et factum est cum iniquitatem facerent coram te, elegisti
tibi ex his unum, cui nomen erat Abraham.
et dilexisti eum et demonstrasti ei temporum finem solo
secrete noctu.
et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei, ut
non umquam derelinquas semen eius. et dedisti ei Isaac, et
Isaac dedis Esau.
et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. et factus
est Iacob in multitudine magna.
et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto, et
adduxisti eos super montem Sina.
et inclinasti caelos et statuisti terram et commovisti
orbem et tremere fecisti abyssos et conturbasti saeculum.
et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et
terraemotus et spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et
generationi Israhel diligentiam.
et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua
in eis fructum.
cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et
victus est, sed et omnes qui ex eo nati sunt.
et facta est permanens infirmitas et lex cum corde populi
cum malignitate radicis, et discessit quod bonum est et mansit
malignum.
et transierunt tempora et finiti sunt anni, et suscitasti
tibi servum nomine David.
et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre
tibi in ea de tuis oblationes.
et factum est hoc annis multis. et dereliquerunt qui
habitabant civitatem,
in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes
eius; utebantur enim et ipsi cor malignum.
et tradidisti civitatem tuam in manus inimicorum tuorum.
et dixi ego tunc in corde meo: numquid meliora faciunt qui
habitant in Babylone, et propter hoc dominabit Sion?
factum est autem cum venissem huc, et vidi impietates
quorum non est numerus, et delinquentes multos vidit anima mea
hoc tricesimo anno. et excessit cor meum,
quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes et pepercisti
impie agentibus, et perdidisti populum tuum et conservasti
inimicos tuos, et non significasti
nihil nemini quomodo debeat derelinqui via haec. numquid
meliora facit Babylon quam Sion,
aut alia gens cognovit te praeter Israhel? aut quae tribus
crediderunt testamentis sicut haec Iacob.
quarum merces non conparuit neque labor fructificavit?
pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes
eas et non memorantes mandatorum tuorum.
nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates et eorum
qui habitant in saeculo, et invenietur momentum puncti ubi
declinet.
aut quando non peccaverunt in conspectu tuo qui habitant
terram, aut quae gens sic observavit mandata tua?
homines quidem per nomina invenies servasse mandata tua,
gentes autem non invenies.